Utrum Deus sit

Doct., et S. Thom. locis art. 3. cit.

[obiezioni]

VIDETUR Deus non esse. Nam [2. Metaphys. q.4. n.1.] 8. Physic. tex. c. 1. et infra: Motus numquam incoepit, et maxime circularis; igitur nec generatio initium agnoscit, ex 2. de Generat. text. c.56.; ergo infinitae generationes fiunt: et quaelibet generatio habet propriam causam efficientem proximam, et finem, et materiam in his quae generantur per propagationem; igitur omnes causae sunt infinitae, ac proinde nulla causa est omnium prima, quae appellanda sit Deus.

PRAETEREA. [Theor. 15. n. 3.] Multi effectus ita se habent, ut unus respectu alterius non subeat rationem effectus, ut bos, asinus, et eiusmodi; ergo nulla est ratio, ob quam putandum sit omnes causas ita esse ordinatas, ut una sit causa alterius, atque ita necessario standum esse in una omnium prima.

PRAETEREA. [Theor. ib. n. 2.] In causis accidentaliter ordinatis negant Philosophi primum: in iis enim Avicenna admittit processum in infinitum, 6. Metaphys. cap. 5.; ergo nec probari potest in essentialiter ordinatis standum esse in uno primo. Probatio consequentiae; nam utrobique causa secunda praesupponit priorem causare, et utrobique datur prius ; ergo si in accidentaliter ordinatis non datur primum; neque in his quae dicuntur ordinatae essentialiter.

PRAETEREA. [Oxon. 1. d. 2. q. 1. n. 1.] Multa mala sunt in universo; ergo non est Deus. Probatio consequentiae; quia Deus ponitur bonum infinitum; posita autem a parte rei infinita bonitate, nullum malum videtur superfuturum; nam quodlibet excluderet infinita bonitas, sicuti si in universo existeret unum corpus infinitum, nullum aliud corpus secum compateretur, sed omne aliud loco propelleret.

[il sed contra]

CONTRA. [Report. 1. d. 2. q.1. n.1.] 2. Metaphys. text. ultimo: Est primum efficiens; igitur primum in actu existens; quia unumquodque agit secundum quod est in actu; et consequenter tale agens est primum in entitate, et perfectione.

[il respondeo]

RESPONDEO [Oxon. ib. n. 10. - De primo princ. c. 3.] dicendum, Deum existere. At quoniam iuxta dicta articulo secundo, demonstratione quia ostendi potest existentia primi Principii; cum proprietates illius relativae ad creaturas immediatius se habeant ad ea, quae sunt mediae in demonstratione quia, quam proprietates absolutae; nam immediate de esse unius relativi infertur esse sui correlativi; ex eiusmodi proprietatibus relativis, Deum existere adstruendum, et declarandum arbitramur. Porro proprietates relativae primi Principii ad creaturas, aut sunt proprietates causalitatis, aut eminentiae. Causalitatis autem, aut efficientis, aut finis. Causa vero exemplaris non est aliud genus causae ab efficiente distinctum; imo est ipsum agens per intellectum, prout ab agente per naturam contradistinguitur.

Quo [Oxon. ib. n. 11.] autem exactius propositum ostendatur, tres conclusiones sunt per ordinem declarandae.

Prima:

Secunda: Illud ipsum, quod est primum secundum unam primitatem, idem esse primum secundum alias duas primitates.

Tertia denique: Hanc triplicem primitatem uni soli naturae convenire, ita quod, non pluribus naturis differentibus specie, vel quidditative: eamque naturam ita primam, effectricem, ac ultimum finem omnium, et excellentissime eminentem, esse DEUM.


Primae conclusionis declaratio de primo effectivo, quod non sit effectibile, nec effectivum virtute alterius, sed a se, est ista: [Oxon. ib.] Aliquod ens est effectibile (ut argumentum procedat ex necessariis, et non ex contingentibus, quale esset, si constaret propositionibus exprimentibus actualem factionem); aliquod, inquam, ens est effectibile; aut igitur a se, aut a nullo, aut ab aliquo alio. Non a nullo; quia quod nihil est nullius potest esse causa. Nec a se; non est enim intelligibile, aliquid se ipsum gignere, aut efficere; ergo ab alio effectivo. Illud aliud appelletur A: Si A est primum modo exposito habetur intentum. Si non est primum; ergo est posterius effectivum, quia effectibile ab alio, vel virtute alterius effectivum: si enim negetur negatio, ponitur affirmatio. Detur illud alterum, et sit B, de quo arguitur, sicut de A; et ita, aut procedendum est in infinitum, aut stabitur in aliquo non habente aliud prius se. Infinitas autem est impossibilis in ascendendo, ut ostensum est artic. praeced.; ergo standum in aliquo primo effectivo, quod nec efficiat virtute alterius, nec subinde aliqua ratione sit effectibile, utpote non habens aliud effectivum prius se. Ex his sequitur primo [Oxon. ib. n. 16. - De Primo Princ. c. 2. n. 3. - c.3 n. 5.], hoc primum effectivum esse simpliciter incausabile. Nam est ineffectibile, et independens effectivum; igitur est omnino incausabile; quia non finibile, nec materiabile, nec formabile. Quod non finibile, ex eo constat, quia finis non est causa, nisi in quantum ab ipso, tamquam a priore essentialiter dependet esse finiti: non dependet autem finitum, quantum effectus posterior sit pluribus principiis primis in aliquo genere causae: una enim causa totali causante in aliquo genere causae, impossibile est aliam causare idem in eodem genere causae; quia tunc idem bis causaretur, vel certe neutra foret causa totalis, contra id quod supponitur; igitur respectu eorumdem effectuum nequeunt esse plura principia prima. Sed neque respectu diversorum, quia tunc duae essent entium coordinationes inter sese minime ordinatae, ac subinde non constituentes unum universum, sed aliud et aliud; nam entia unius coordinationis non ordinarentur inter se, nec ad idem principium; sine autem ordinis unitate, non est universi unitas. Unde in ipso fine uno ponit Aristoteles, 12. Metaþhys. Text. c. t. 2, et inde, bonitatem universi principalem; quia ad unum summum est unus ordo. Cum igitur fieri non possit, ut plura principia prima sint respectu entium eorumdem, nec respectu diversorum, oportet omnino unum esse primum principium, quod sit primum effectivum actualissimum, quia virtualiter continens omnem actualitatem possibilem: et ultimus finis omnium, et optimus, utpote virtualiter continens omnem bonitatem possibilem: et Primum denique eminens, idest, entium eminentissimum et perfectissimum, in quo sit eminenter omnis perfectio possibilis.

Naturam [De primo Princ. c. 3. n. 1 1.] igitur habentem hanc triplicem primitatem, necessario in uno dumtaxat concurrentem (si enim una sit in una natura, et aliae in diversis naturis, quaenam reliquis eminentior foret, non posset dari) appellamus DEUM, cuius triplex primitas exprimit tres rationes summae bonitatis, quae sunt summa communicabilitas, summa amabilitas, et summa integritas. Bonum enim est appetibile, ex 1. Ethic. et sui communicativum, per Avicennam, 6. Metaphys. cap. 5.; nullum autem perfecte communicat, nisi quod liberaliter communicat: bonum vero et perfectum idem sunt, 5. Metaphys. text. c. 21. et perfectum et totum ex 3. Phys. text. c. 63. Unica igitur natura existens est prima triplici hac primitate, respectu cuiuslibet alterius naturae, adeo ut quaelibet alia est simpliciter posterior illa, secundum triplicem ordinem, in quo unica illa natura est prima, idest [Teorem. 15. n. 2. - 12. Metaph. q. 18. n. 2.] perfectissimum omnium entium, et summum in omni differentia entis, quae simpliciter importat perfectionem; cuiusmodi sunt verum, bonum, necessarium, etc. Atque is est Deus gloriosus et excelsus.

[risposta alle obiezioni]

AD ARGUMENTA. AD PRIMUM dicendum, [2. Metaphys. q. 6. n. 12. et seqq.] utique eius mentis Philosophum fuisse, ut putaverit, causas accidentaliter ordinatas procedere in infinitum; arbitratus est enim generationes esse perpetuas; quamvis eadem sit materia successive generatorum, nempe, eadem in generato, et corrupto: sed non propterea posuisse existimandum est eumdem processum in essentialiter ordinatis; imo 2. Metaph. cap. 2. oppositum ostendere conatus est, scilicet, in omni genere causarum per se ordinatarum esse statum. Non sunt ergo omnes causae infinitae; imo si forent infinitae per se ordinatae, iam nullae essent eiusmodi causae; nam si sunt infinitae, nulla est prima, atque ita nec aliqua esse potest media: igitur nulla erit causa. Ex ordine igitur Philosophus deducere intendit primitatem; at ex infinitate sequitur nullum esse primum, et ita ex ordine nullam esse causam; quod est impossibile, ut articulo praecedenti extitit declaratum.

AD SECUNDUM respondeo [Com. super. 1 2 Metaph. text. c. 52.] , quamvis effectus plerique, ut comparantur ad invicem, videantur minime inter sese ordinati, nihilominus inveniuntur respectu aliorum, sicuti et species, quae in ipsis quodammodo perpetuantur, ordinatae comperiuntur. Quare, etsi unum vegetabile ad aliud non inveniatur ordinatum, omnia tamen vegetabilia ordinantur ad genus sensibilium; et haec ad hominem, qui [Oxon. 3. d. 32. n. 6.] est finis quodammodo omnium. Species igitur sunt ordinatae sicut numeri, et etiam individua earum, ut in specie considerantur, et non unum ad aliud comparatur intra id genus, ut expositum est.

AD TERTIUM respondeo [2. Metaph. q. 6. n. 13] artic. anteced. assignatam esse rationem, cur in accidentaliter ordinatis non sit impossibilis processus in infinitum, ex ratione scilicet taliter ordinatorum, ut incompossibilis est in essentialiter ordinatis. Cum enim causae per se ordinatae respectu unius effectus aliam et aliam habeant rationem causandi, per accidens vero ordinatae eamdem omnino, oportet per se ordinatas omnes prorsus simul existere, alioquin aliqua per se causa deesset effectui. At secus evenit in eis quae per accidens ordinantur; quia una dumtaxat earum est necessaria effectui causando, nec opus est aliquam ex praecedentibus simul cum proxima existere; ac proinde sicuti ex processu in infinitum in his non sequitur infinitas causas simul esse, ita admissa infinitate causarum per se ordinatarum, oporteret omnes eas simul existere in effectu. Nulla est ergo consequentia, cum arguitur ex infinitate causarum per se ordinatarum; imo in his standum esse in una prima pluribus declaratum fuit artic. praeced. et praesertim quia [2. Metaph. ib. n. 15.] causare est simpliciter perfectionis, omni causae causatae hoc imperfecte inest; nam in quantum causat dependet ab alia; igitur istud erit in aliquo, sine ulla imperfectione (quicquid enim est simpliciter perfectionis, si in aliquo est imperfecte, est a perfecto in eo ordine): sed illud, in quo est causare sine aliqua imperfectione, non causatur, quia tunc dependeret; igitur est primum Principium a quo omnia dependent.

AD QUARTUM dico: [2. Metaph. ib. n, 35. - De primo princ. c. 4. n. 9., Oxon. 1. d. 2. q. 2. n. 35. - d. 8. q. 5. per tot. - De rerum princ. q. 3. per tot.] causa infinita, agens ex necessitate naturae, non compatitur secum aliquod contrarium, sive sit contrarium formaliter, scilicet, secundum quod convenit sibi essentialiter, sive virtualiter, nempe, secundum rationem effectus sui, quem virtualiter includit. Utroque enim modo impediret quodlibet incompossibile suo effectui. Deus autem est libere et voluntarie agens respectu omnium, quae sunt extra ipsum; et ideo, etsi infinitae sit bonitatis, non excludit omne malum, sed multa talia fieri permittit; quia [Oxon. 4. d. 46. q. 4. n. 10. - 12. Metaph. q. 28. 11.4.] id est melius universo, quam omnia omnino impediri: ex hoc enim tolleretur bonitas, quae est iuxta correspondentia poenae ad culpam, quae nulla esse posset sublata e medio omni malitia in moribus. Et quamvis id non sit melius personae peccanti, et ita puniendae, est tamen melius rerum universitati, quia pluralitas graduum bonitatis facit ad perfectionem universitatis rerum, quae mundus appellatur.