Utrum si homo non peccasset, Deus incarnatus fuisset
ARTICULUS III.
Doctor, Oxon. 3. d. 7. q. 3. — Report. ib. q. 4. et d. 19.
S. Thom. 3. P. q. 1. a. 3.
VIDETUR, Deus non fuisse carnem assumpturus, si homo non peccasset. Nam, Lucae 19. habetur : Venit filius hominis quaerere, et salvum facere, quod perierat. Item Ioann., 3. Sic Deus dilexit mundum, ut Filium Suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Rursum, 1. ad Timoth., c, x. Christus Jesus venit in mundum, peccatores salvos facere. Quae doctrina est in Symbolo, et est Fidei articulus: Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de caelis. Sunt etiain [Oxon. 3. d. 7. q. 3. n. 3.] innumerae auctoritates Patrum, Athanasii, Nazianzeni, Ambrosii, Augustini, Gregorii, fatentium, Christum venisse, ut redimeret genus humanum, et liberaret nos a servitute diaboli. Si vero Adam non peccavisset, non fuisset traditum genus humanum in servitutem diaboli, sed permansisset in ea libertate, in qua ipsum condiderat Deus.
2.PRAETEREA. Quae ex sola Dei voluntate proveniunt supra omne debitum creaturae, nobis innotescere non possunt, nisi quatenus in sacra Scriptura traduntur, per quam divina voluntas nobis manifestatur: sed in sacra Scriptura ubique Incarnationis ratio ex peccato primi hominis assignatur; ergo si non extitisset primi hominis peccatum, Incarnationis opus non fuisset ordinatum a Deo. Minor est manifesta, tum ex adductis auctoritatibus, tum ex aliis, quae adduci possent.
3.PRAETEREA. Deus permittit mala fieri, ut inde aliquid melius eliciat. Unde dicitur ad Rom., 4. Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia. Et in benedictione Cerei Paschalis: O felix culpa, quae talem ac tantum meruit habere Redemptorem; igitur non superabundasset gratia Redemptoris, nisi praecessisset delictum; ergo post peccatum humana natura ad aliquid maius ordinata est et perducta per opus Incarnationis, ac fuerit ante peccatum.
CONTRA. [Oxon. 3. d. 7. q. 3. n. 3. -- Report. ib. q. 4. n. 4.] Si Adae lapsus causa fuisset adventus Christi,ut eo non peccante Verbum carnem non assumpsisset, igitur summum Dei opus esset tantum occasionatum, et non per se intentum, quod videtur valde irrationabile; nam gloria Christi maior est intensive gloria omnium aliorum Beatorum; ergo inverisimile est, imo absurdum videtur, Deum fuisse omissurum opus longe excellentissimum ob bonum factum Adae, scilicet eo quod custodierit, atque obtemperaverit Domini mandatis, fecisse vero, quia peccavit.
RESPONDEO, [Oxon. 3. d. 7. q. 3. n. 3. — Report. ib. q. 4. n. 4.] dicendum, Christi incarnationem non fuisse occasionaliter volitam, sed per se intentam, tamquam fini propinquissimam, adeo ut seu Adam peccasset, seu non, adhuc Christus venisset. Et probatur: omnis ordinate volens primo vult finem, deinde immediatius illa, quae sunt fini propinquiora; sed Deus est ordinatissime volens; igitur sentiendum est eo ordine cuncta voluisse. Sed omnium extra se immediatissima est sibi anima Christi; igitur ante quodcumque meritum et demeritum voluit naturam humanam Christi sibi uniri in unitate suppositi.
Deinde, prius est electos ordinari ad gloriam et gratiam, quam in ipsis praevideantur opposita horum habituum, scilicet peccatum et damnatio; ergo prius praevidebatur a Deo electio Adae ad gloriam, quam ipsius lapsus; ergo multo fortius id est verum de illa anima, quae praedestinabatur ad summam gloriam et gratiam, quod prius ipsa praevidebatur, quam Adae peccatum, et non tantum ut possibilis, sed tamquam futura, sicuti futura prius praevidebatur gloria et gratia Adae, quam lapsus ipsius.
Denique, nisi homo peccasset, redemptio non fuisset facienda: sed non ob solam istam causam videtur Deus praeordinavisse Animam Christi ad tantam gloriam ; ergo licet non peccasset, adhuc incarnatio Verbi extitisset. Probatio minoris: gloria animae redimendae non est tantum bonum, quantum gloria Animae Christi; ergo tamquam bonum praestantius, et longe excellentius in se videtur a Deo volitum fuisse, etiamsi non fuisset minus bonum, et etiamsi ipsa minora bona non fuissent aliquando futura alioquin maius bonum in entibus esset occasionatum, scilicet propter minus bonum consequendum, quod non videtur probabile; et Animae Christi esset laetandum de lapsu Adae; nam si non peccavisset, ipsa non erat aliquando futura.
Videtur ergo, ipsa obiecta ex natura ipsorum ita esse ordinata: [Oxon. ib. n. 6.] in primo signo Deus intellexit se in ratione summi boni; in secundo intellexit omnes alias creaturas possibiles; in tertio voluit summam gloriam et gratiam Animae Christi, ut fini propinquiori; et gratia ipsius Christi elegit plures alios ex Angelis, et hominibus, quorum Christus esset caput et Princeps, et circa alios habuit actum negativum, non praedestinando. In quarto signo praevidit homines praedestinatos casuros in Adam. In quinto signo tandem praeordinavit remedium electorum, et voluit id esse passionem Filii sui, alioquin venturi, cum ante praevisionem lapsus eorum fuerit praedeterminata Christi futuritio. Itaque Christus, quemadmodum et caeteri electi prius praevidebantur et praedestinabantur ad gratiam et gloriam quam praevideretur Christi passio, ut medicina contra peccatum; perinde ac Medicus, qui prius vult sanitatem hominis, quam ordinet et disponat quicquam de medicina ad morbum depellendum, et inducendam sanitatem.
AD AUCTORITATES SCRIPTURAE et Sanctorum potest dici, [Oxon. 3. d. 7. q. 3. n. 3.] Christum non fuisse venturum ut Redemptorem et passibilem, si homo non cecidisset; quia non fuisset aliqua necessitas, ut Anima Christi gloriosa uniretur carni passibili, si redemptio non fuisset facienda. Fuit ergo volita in primo signo substantia Incarnationis; at post praevisum Adae peccatum, et completum ordinem divinae Providentiae, statutum fuit de modo, ut scilicet veniret in carne passibili, ad subeundam passionem et mortem, idque gratia maioris boni, quia maius bonum est gloria animarum beatarum, quam gloria corporis Christi per modicum temporis, quo fuit impedita, ne redundaret in corpus. Si autem praevisus fuisset Adam in innocentia perstiturus, tunc Christus venisset in carne impassibili et gloriosus, quia non extitisset causa, cur eius corpus a principio animationis non fuisset gloria perfusum, eo modo quo potuit esse gloriae particeps.
AD SECUNDUM respondeo primo; [Oxon. Prolog. q. 2. n. 15] multae veritates necessariae non exprimuntur in Scriptura, etsi in ea virtualiter contineantur sicut conclusiones in principiis, circa quarum investigationem utilis fuit labor Expositoruni, et Doctorum. Quamvis igitur non contineatur explicite in divina Scriptura aliud motivum Incarnationis, praeter peccatum primi hominis; ex eo tamen quod non dicat non intervenisse praeterea aliam causam, utiliter investigatur et rationabiliter affirmatur Incarnationis Mysterium habuisse alium finem, et rationem longe sublimiorem, ac fuerit Adae peccatum ; nec est inverisimile, ut tactum fuit, opus longe excellentissimum non fuisse intentum, nec volitum a Deo, nisi occasione peccati Adae. Secundo respondeo, in Scriptura explicite contineri Mysterium Incarnationis secundum se a Deo volitum independenter a peccato Adae, ut aperte videtur significare Apostolus, ad Coloss., i. et ad Efthes., 1. Sed et adventum Filii sui in carne [Oxon. 4. d. 26. n. 12.] Deum revelasse Adamo ante ipsius peccatum, -tradit idem Apostolus., 5. ad Ephes. Sacramentum hoc magnum est, dico tamen in Christo, et in Ecciesia. Igitur tunc Adam cognovit Christum futurum ob suam excellentiam, et non propter peccatum suum, quod ipse futurum esse non praeviderat. Est responsio ad hoc, Adamo quidem revelasse Deum Mysterium Incarnationis, sed nescisse causam eius; non enim quicumque cognoscit effectum, oportet ut sciat et causam ipsius. Contra, Adam scivit Christum futurum independenter a suo peccato; ergo putavit praeordinatam esse eius futuritionem ob Mysterii excellentiam in se; id enim venisset in mentem cuivis, nedum Adae in statu innocentiae praesertim constituti; ergo potuit ex eo motivo praecise fuisse praeordinatam sed haec ratio sublimior est motivo redemptionis humanae; ergo putandum est ad hanc primum Deum aspexisse.
AD TERTIUM respondeo,[Oxon.4. d.2. q. i. n. 7. 3. d. 19. n. 6.] Mediatoris gratiam medicinalem superabundasse et cooperuisse nostra delicta, quia magis accepta fuit Trinitati oblatio facta a Christo in carne, quam displicuerit offensa Adae, ad quam sanandam et detergendam Deus ordinavit passionem Fi1ii sui, qui alioquin venisset in mundum non in carne passibili et mortali, ut de facto venit, adimpleturus opus sibi iniunctum a Patre reparationis humanae.
🛒 ricerche / acquisti
cerca libri su Amazon sul tema: Scoto Duns Scoto Doctor subtilis la necessità dell'incarnazione del Verbo filosofia islam civiltà storia classici esami esame di stato tesina tesi ricerca cultura libri on-line Utrum si homo non peccasset Deus incarnatus fuisset .