Per visualizzare questo contenuto devi accettare di utilizzare i cookie.
../ritratti/duns-scoto.jpg

utrum bonum secundum rationem sit prius quam verum

si tratta del rapporto tra il vero e il bene: dal punto di vista della nostra conoscenza il vero viene prima del bene, ma in sé non pare esserci un ordine di priorità

Doctor locis infr. citand. S. Thom. 1. q. 16. a. 3.

[obiezioni]

VIDETUR bonum secundum rationem praecedere verum. Nam [Oxon. 4, d.49, q.4, lat. n.10] ex dictis in antec. art. eatenus extat verum, quatenus est et ens, quod consequitur verum, ut propria passio. Sed ens est ratione bonitatis, dicente Augustino, De doctrina Christiana c. 32.; quia Deus bonus est, sumus ; ergo et ex bonitate est pariter verum: causa autem secundum rationem ad minus est effectu suo prior in omni genere causae ; ergo bonum veritatis conceptum omnino praecedit.

2. PRAETEREA. [Oxon. ib. n. 10] Ratio boni est nobilior conceptu veritatis ; quia bonum est tale per essentiam ; verum autem est bonum per participationem, bonitate per essentiam sibi participata : nobiliora autem et perfectiora sunt priora, secundum rationem, iis quae illa participant; ergo secundum rationem bonum est prius quam verum.

3. PRAETEREA. [Oxon. ib. — Op. 2. sup. Periher. .q.3.n.1.] Secunclum Philosophum, I. Metalhys. text. c. 8., bonum est in rebus; verum autem in intellectu componente et dividente, ex dictis art. 2. Sed quae sunt in re omnino oportet priora esse iis quae sunt in intellectu ; ergo secundum rationem bonum prius est vero.

[contra]

CONTRA. Ouod est in pluribus, est prius secundum rationem: sed verum in quibusdam reperitur ubi non est bonum adinvenire, ut in Mathematicis ; ergo verum est prius, quam bonum. - Rursus: [Oxon.ib.] verum propinquius se habet ad ens, quod est prius, quam bonum. Nam verum respicit ipsum esse simpliciter et immediate: ratio autem boni consequitur esse, secundum quod est aliquo modo perfectum; sic enim est appetibile, et non aliter.

[respondeo]

RESPONDEO dicendum, (I)(1) Non disseritur hic de distinctione passionum enti; quia in hypothesi S. Thomae potest propositum declarari, iuxta monitum Doctoris, Quodlib. q. 4. n. 2. seqq. Sed mentem suam circa talem distinctionem Scotus aperit 2. dist. 16. q. un. n. 17 et 18, et alibi frequenter. Videndi Scotistae in Metaphysicis super cit. textum n. 19.
secundum quod a nobis intelliguntur, ac declarantur intentiones boni et veri, veritatis rationem priorem esse conceptu bonitatis. At loquendo de his entis passionibus secundum se, spectata nimirum earumdem natura, fortasse nullum inter se ordinem habent, sed immediate omnes ab entis ratione dimanant, atque effluunt. Declaratio: nam nobis considerantibus entis naturam, videtur immediatissime illi inesse unitatem. Ex hoc enim quod ens est reale, quamvis eius quidditativus conceptus sit simpliciter simplex, oportet tamen hanc rationem esse indivisam in se. Ut enim in essentiis particularibus, nisi hominis essentia foret in se indivisa, iam non esset eius essentia, sed aliis quoque communis; ita et de ratione entis in se; est igitur ens unum. Qua de causa Philosophus, 5. Metaphys. text. c.5., dicit entis et unius esse easdem passiones; nempe quia unum cum sit prima illius passio, ac immediatius adhaerens ac profluens, quodammodo habet rationem subiecti respectu aliarum passionum, quae subinde aequaliter dicuntur de ente et uno. Exinde ens unum est sui manifestativum cuicumque intellectui potenti eam manifestationem apprehendere; atqui id est ens verum esse, prout veritas cum ente reali convertitur, estque eiusdem abstractionis, et ambitus cum illo, iuxta dicta in antecedentibus; igitur secundo loco videtur ordinem tenere passio veri. Denique, quoniam ens ita sui manifestativum, pariter ostendere potest diffusivam rationem sui in omnibus, ac reipsa reperiri in omnibus, quae non implicant contradictionem, hoc ipso est suapte natura motivum appetitus omnis, ut ens est: declarandam autem communiter putamus hanc entis passionem per respectum aptitudinalem ad appetitum; ergo bonitas in ente reali sequitur ad unitatem et veritatem: igitur bonum secundum rationem est veri conceptu posterius.

Quod vero eiusmodi entis passiones secundum earum naturam fortasse aliter dispositae inveniantur, nullum inter sese ordinem prioris, et posterioris servantes, ex eo [Oxon. 2. d.16. n. 17.] probabiliter deducendum videtur, quod cum in seipsis abstrahant a qualibet absoluti et respectivi ratione, ut earumdem subiectum, in quo unitive continentur, ac realiter identificantur, respectus, per quos declarantur, non ingrediuntur ipsarum conceptum quidditativum: ille autem ordo est ex his respectibus; ergo talis dispositio non spectat ad naturam ipsarum in se. Sicut ergo entis realis ratio communissima nihil est eorum, in quibus reperiri potest, sed est tantum ipsa, ita et simplices hae ipsius passiones eiusdem abstractionis, ac indifferentiae, ex aequo immediate ab illo profluere videntur; spectantes quidem ad secundariam entis realis perfectionern, ideoque eo posteriores, et unitive contentae in illa, sed nullum prioris et posterioris ordinem inter se habentes. - Deinde,[Oxon. i. n. 13.] si spectata natura earum entis passionum, statuendus esset inter eas ordo prioris et posterioris, adeo ut una proflueret, ac inesset subiecto mediante alia, videretur posteriorem ostendi posse de ente per eam, quae per prius iIli inhaerens, posset esse medium ostendendi secundam, sicut est ratio ipsius inhaerentiae, seu sit inter eas ordo causalitatis, sive ordo effectuum respectu eiusdem causae: sed nulla passionum entis potest de ipso evidenter concludi per aliam quasi priorem, vel causam inhaerentiae posterioris; nam talis discursus assumptae praemissae non essent admodum evidentiores conclusionibus; ut si argueretur: omne unum est verum; ens est unum; ergo verum, et sic de aliis. Igitur ipsarum natura spectata, forte ex aequo enti insunt immediate, propterea quod ab eodem immediate omnes, emanent. Quamquam negandum non sit ex modo explicandi eas passiones, quasdam efformari posse demonstrationes de ipsis; ac unam ostendi per aliam; non vera tamen demonstratione, cuius medium est definitio subiecti; nam entis, et passionum eius, utpote simpliciter simplices, esse nequit definitio: sed per expressiorem, aut maiorem termini declarationem, per circumscriptiones congruas faciendam.

[responsio ad obiecta]

AD ARGUMENTA. AD PRIMUM respondeo, supra q. 5. art. 2. declaratum fuisse, qua ratione bonitas sit causa entis; nam est causa finalis, quia Deus intuitu suae bonitatis condidit rerum universitatem, atque ad seipsum ordinavit, ut ordinatorum efflagitabat natura. Caeterum sicut ob talem causalitatem, bonitas non est esse prior, imo est entis perfectio, et bonitas infinita perfectio item infinita eius qui a se est ; ita nec esse potest secundum rationem veritate prior, quatenus ad ens comparantur, a quo profluunt, et explicantur per trascendentales respectus ad intellectutn et appetitum, quae sunt potentiae operativae circa totum ens.

AD SECUNDUM dicendum, [Oxon. 4 d.49, q.4, lat. n. 11 et 12.] quemadmodum verum est bonum participatione boni, quod est tale per essentiam, ita et bonum esse verum veritate sibi participata ab ea, quae est per essentiam; ac proinde paris perfectionis esse essentialiter verum, ac essentialiter bonum. Ex hoc ergo capite, quod procedit de entis passionibus secundum perfectionem quam intrinsecus praeseferunt, non potest accipi medium, seu pro unius seu pro alterius ampliori perfectione. Sed quia verum est enti propinquius in ordine ad potentias intellectualis naturae, ideo secundum rationem bono praemittendum videtur.

AD TERTIUM dicendum, [6. Metaph. q.3, n.5] extitisse declaratum in antecedentibus qualiter aliud est verum in rebus, et quotuplex, aliud vero in intellectu: at [Op. 2. sup., Perih.q. 3. n.4] hic non esse comparationem de his veris in genere; sed dumtaxat de veritatis conceptu, ut est entis passio, in ordine ad bonum, ut pariter consequitur rationem entis realis; ac de his, ut a nobis explicantur et intelliguntur, solutionem procedere.

AD PRIMUM in oppositum, putamus minorem non esse admittendam, ex dictis supra, q.5, a.5.

Ad primum. Nam [Expos. lit. in - Oxon. 4, d.12, q.3, n.36.] etsi ad Philosophi mentem, 3. Metaph. text. c. 3., fatendum sit in Mathematicis non reperiri bonum, quatenus nihil in his demonstratur ex ratione boni, ut puta hoc, aut illud ita se habere, quia melius est hoc modo esse, et deterius aliter esse; quia cum Mathematica abstrahant a forma substantiali, et a qualitatibus naturalibus, abstrahere subinde necesse est a motu, et ab actione agentis propter fnem et bonum; sed non exinde est inferendum Mathematica carere bonitate entis, et talis entis: de iis est enim scientia realis, et cum aliis entibus comparantur, sunt necessario perfectiora, aut imperfectiora. Verum ergo ac bonum reperiuntur in omnibus entibus esse reale habentibus, ac aequalis ambitus cum subiecto, quod consequuntur. 

Ad secundum: [Oxon. 4, d.49, q.4, lat. n. 11] si ille ordo inter entis passiones statuatur respectu nostri, qui concipimus et explicamus illas rationes per comparationem ad potentias naturae intellectualis, concedatur. Sed non ideo existimandum est, ita pariter esse dispositas ex natura earum; nam fortasse omnes immediate se habent, ac pullulant a communi subiecto. Vel si inter se aliquem ordinem prioris, et posterioris teneant, non exinde constare videtur, verum esse secundum rationem bonitate prius; quia bonum posset esse enti propinquius in ordine nobiliori, vel secundum conditionem nobiliorem, qualis est ratio communicandi perfectiones, sive finaliter terminandi, et complendi perfectionem alterius; unde et bonum ab Augustino, I. De Doctrina Christiana, dicitur communicativum sui et finis, 2. Phys. et 5. Metaphys. et I Ethic. Qui porro conceptus videntur enti proximiores ratione veri, spectata eorum natura in se ; quamquam in alio ordine, et dispositione intelligatur verum enti propinquius, ut dictum est.

solidarietà ai cristiani perseguitati

Asia Bibi, una donna pakistana, rischia la condanna a morte per non essersi convertita all'Islam:
informazioni su Asia News.

Per visualizzare questo contenuto devi accettare di utilizzare i cookie.

f Condividi

Per condividere su Facebook questa pagina puoi copiarne l'indirizzo dalla barra degli indirizzi (la trovi in alto) e incollarlo sulla tua pagina facebook. In questo modo evitiamo di installare cookies sul tuo dispositivo, venendo incontro alle disposizioni legislative di recente introdotte.

seguici: f Blogger You Tube t

sostienici



Quest'opera è distribuita con Licenza Creative Commons:
Attribuzione - Non commerciale - Non opere derivate 3.0 Italia
.

Gruppo Cultura nuova:
cultura nuova - cultura cristiana - filosofico.org - cara Belta' - eTexts - mydigitalia - mondo oggi

w3c XHTML | w3c CSS | cookies | privacy.

Per visualizzare questo contenuto devi accettare di utilizzare i cookie.