Orazio, in una incisione moderna

Saturae - liber II, V

icona per espandere il menu interno
Table of Contents
0

Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti

responde, quibus amissas reparare queam res

artibus atque modis. Quid rides? "iamne doloso

non satis est Ithacam reuehi patriosque penatis

aspicere?" o nulli quicquam mentite, uides ut

nudus inopsque domum redeam te uate, neque illic

aut apotheca procis intacta est aut pecus; atqui

et genus et uirtus nisi cum re uilior algast."

quando pauperiem missis ambagibus horres,

accipe qua ratione queas ditescere. Turdus

siue aliud priuum dabitur tibi, deuolet illuc

res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma

et quoscumque feret cultus tibi fundus honores

ante Larem gustet uenerabilior Lare diues;

qui quamuis periurus erit, sine gente, cruentus

sanguine fraterno, fugitiuus, ne tamen illi

tu comes exterior si postulet ire recuses."

utne tegam spurco Damae latus? Haud ita Troiae

me gessi certans semper melioribus. "ergo

pauper eris." fortem hoc animum tolerare iubebo;

et quondam maiora tuli. Tu protinus unde

diuitias aerisque ruam dic, augur, aceruos.

"dixi equidem et dico: captes astutus ubique

testamenta senum, neu, si uafer unus et alter

insidiatorem praeroso fugerit hamo,

aut spem deponas aut artem illusus omittas.

magna minorue foro si res certabitur olim,

uiuet uter locuples sine gnatis, improbus, ultro

qui meliorem audax uocet in ius, illius esto

defensor; fama ciuem causaque priorem

sperne, domi si gnatus erit fecundaue coniunx.

"Quinte," puta, aut "Publi," (gaudent praenomine molles

auriculae) "tibi me uirtus tua fecit amicum;

ius anceps noui, causas defendere possum;

eripiet quiuis oculos citius mihi quam te

contemptum cassa nuce pauperet; haec mea curast,

ne quid tu perdas neu sis iocus." ire domum atque

pelliculam curare iube; fi cognitor ipse,

persta atque obdura, seu rubra Canicula findet

infantis statuas, seu pingui tentus omaso

Furius hibernas cana niue conspuet Alpis.

"nonne uides," aliquis cubito stantem prope tangens

inquiet, "ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?"

plures adnabunt thynni et cetaria crescent.

si cui praeterea ualidus male filius in re

praeclara sublatus aletur, ne manifestum

caelibis obsequium nudet te, leniter in spem

arrepe officiosus, ut et scribare secundus

heres et, si quis casus puerum egerit Orco,

in uacuum uenias: perraro haec alea fallit.

qui testamentum tradet tibi cumque legendum,

abnuere et tabulas a te remouere memento,

sic tamen ut limis rapias quid prima secundo

cera uelit uersu; solus multisne coheres,

ueloci percurre oculo. Plerumque recoctus

scriba ex quinqueuiro coruum deludet hiantem,

captatorque dabit risus Nasica Corano."

num furis? An prudens ludis me obscura canendo?

"o Laertiade, quidquid dicam aut erit aut non:

diuinare etenim magnus mihi donat Apollo."

quid tamen ista uelit sibi fabula, si licet, ede.

"tempore quo iuuenis Parthis horrendus, ab alto

demissum genus Aenea, tellure marique

magnus erit, forti nubet procera Corano

filia Nasicae metuentis reddere soldum.

tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque

ut legat orabit; multum Nasica negatas

accipiet tandem et tacitus leget, inuenietque

nil sibi legatum praeter plorare suisque.

illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa

libertusue senem delirum temperet, illis

accedas socius; laudes, lauderis ut absens.

adiuuat hoc quoque; sed uincit longe prius ipsum

expugnare caput. Scribet mala carmina uecors:

laudato. Scortator erit: caue te roget; ultro

Penelopam facilis potiori trade." putasne,

perduci poterit tam frugi tamque pudica,

quam nequiere proci recto depellere cursu?

"uenit enim magnum donandi parca iuuentus,

nec tantum Veneris, quantum studiosa culinae.

sic tibi Penelope frugi est, quae si semel uno

de sene gustarit tecum partita lucellum,

ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.

me sene quod dicam factum est: anus improba Thebis

ex testamento sic est elata: cadauer

unctum oleo largo nudis umeris tulit heres,

scilicet elabi si posset mortua; credo,

quod nimium institerat uiuenti. Cautus adito:

neu desis operae neue immoderatus abundes.

difficilem et morosum offendet garrulus; ultra

non etiam sileas. Dauus sis comicus atque

stes capite obstipo, multum similis metuenti.

obsequio grassare; mone, si increbruit aura,

cautus uti uelet carum caput; extrahe turba

oppositis umeris; aurem substringe loquaci.

importunus amat laudari: donec ohe! Iam

ad caelum manibus sublatis dixerit, urge,

crescentem tumidis infla sermonibus utrem.

cum te seruitio longo curaque leuarit,

et certum uigilans, quartae sit partis Ulixes,

audieris "heres": "ergo nunc Dama sodalis

nusquam est? Vnde mihi tam fortem tamque fidelem?"

sparge subinde et, si paulum potes, illacrimare: est

gaudia prodentem uultum celare. Sepulcrum

permissum arbitrio sine sordibus exstrue; funus

egregie factum laudet uicinia. Si quis

forte coheredum senior male tussiet, huic tu

dic, ex parte tua seu fundi siue domus sit

emptor, gaudentem nummo te addicere. Sed me

imperiosa trahit Proserpina; uiue ualeque."

📂 In questa sezioneIn this section