Saturae - liber II, VI
Table of Contents
Quinto Orazio Flacco
Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus,
hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons
et paullum silvae super his foret. Auctius atque
di melius fecere. Bene est. Nil amplius oro,
Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.
Si neque maiorem feci ratione mala rem
nec sum facturus vitio culpave minorem,
si veneror stultus nihil horum: "O si angulus ille
proximus accedat, qui nunc denormat agellum!
O si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi
thesauro invento qui mercennarius agrum
illum ipsum mercatus aravit, dives amico
Hercule!"; si, quod adest, gratum iuvat, hac prece te oro:
pingue pecus domino facias et cetera praeter
ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis.
Ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi,
quid prius illustrem satiris musaque pedestri?
Nec mala me ambitio perdit nec plumbeus Auster
autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae.
Matutine pater, seu Iane libentius audis,
unde homines operum primos vitaeque labores
instituunt (sic dis placitum), tu carminis esto
principium. Romae sponsorem me rapis: "Eia,
ne prior officio quisquam respondeat, urge."
Sive Aquilo radit terras seu bruma nivalem
interiore diem gyro trahit, ire necesse est.
Postmodo, quid mi obsit clare certumque locuto,
luctandum in turba et facienda iniuria tardis.
"Quid vis, insane, et quas res agis?" improbus urget
iratis precibus; "Tu pulses omne quod obstat,
ad Maecenatem memori si mente recurras."
Hoc iuvat et melli est, non mentiar. At simul atras
ventum est Esquilias, aliena negotia centum
per caput et circa saliunt latus: "Ante secundam
Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras";
"De re communi scribae magna atque nova te
orabant hodie meminisses, Quinte, reverti".
"Imprimat his cura Maecenas signa tabellis":
dixeris: "Experiar", "Si vis potes", addit et instat.
Septimus octavo propior iam fugerit annus,
ex quo Maecenas me coepit habere suorum
in numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda
vellet iter faciens et cui concredere nugas
hoc genus: "Hora quota est?", "Thraex est Gallina Syro par?"
"Matutina parum cautos iam frigora mordent",
et quae rimosa bene deponuntur in aure.
Per totum hoc tempus subiectior in diem et horam
invidiae noster. Ludos spectaverat una,
luserat in campo: "Fortunae filius!" omnes.
Frigidus a rostris manat per compita rumor:
quicumque obvius est, me consulit: "O bone (nam te
scire, deos quoniam propius contingis, oportet)
num quid de Dacis audisti? - Nil equidem. - Ut tu
semper eris derisor! - At omnes di exagitent me,
si quicquam. - Quid? Militibus promissa Triquetra
praedia Caesar an est Itala tellure daturus?"
Iurantem me scire nihil mirantur, ut unum
scilicet egregii mortalem altique silenti.
Perditur haec inter misero lux non sine votis:
o rus, quando ego te adspiciam? Quandoque licebit
nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis
ducere sollicitae iucunda oblivia vitae?
O quando faba Pythagorae cognata simulque
uncta satis pingui ponentur oluscula lardo?
O noctes caeneque deum, quibus ipse meique
ante Larem proprium vescor vernasque procaces
pasco libatis dapibus! Prout cuique libido est,
siccat inaequales calices conviva solutus
legibus insanis, seu quis capit acria fortis
pocula, seu modicis uvescit laetius. Ergo
sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
nec male necne Lepos saltet: sed quod magis ad nos
pertinet et nescire malum est, agitamus utrumne
divitiis homines, an sint virtute beati
quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos,
et quae sit natura boni summumque quid eius.
Cervius haec inter vicinus garrit aniles
ex re fabellas. Si quis nam laudat Arelli
sollicitas ignarus opes, sic incipit: - Olim
rusticus urbanum murem mus paupere fertur
accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum;
asper et attentus quaesitis, ut tamen artum
solveret hospitiis animum. Quid multa? Neque ille
sepositi ciceris nec longae invidit avenae,
aridum et ore ferens acinum semesaque lardi
frusta dedit, cupiens varia fastidia cena
vincere tangentis male singula dente superbo;
cum pater ipse domus palea porrectus in horna
esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.
Tandem urbanus ad hunc: "Quid te iuvat, inquit, amice,
praerupti nemoris patientem vivere dorso?
Vis tu homines urbemque feris praeponere silvis?
Carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando
mortales animas vivunt sortita, neque ulla est
aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa,
dum licet, in rebus iucundis vive beatus:
vive memor quam sis aevi brevis." Haec ubi dicta
agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde
ambo propositum peragunt iter, urbis aventes
moenia nocturni subrepere. Iamque tenebat
nox medium caeli spatium, cum ponit uterque
in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco
tincta super lectos canderet vestis eburnos,
multaque de magna superessent fercula caena,
quae procul exstructis inerant hesterna canistris.
Ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit
agrestem, veluti succinctus cursitat hospes
continuatque dapes, nec non verniliter ipsis
fungitur officiis, praelambens omne quod adfert.
Ille cubans gaudet mutata sorte bonisque
rebus agit laetum convivam, cum subito ingens
valvarum strepitus lectis excussit utrumque.
Currere per totum pavidi conclave, magisque
exanimes trepidare, simul domus alta Molossis
personuit canibus. Tum rusticus: "Haud mihi vita
est opus hac", ait, et "Valeas! Me silva cavusque
tutus ab insidiis tenui solabitur ervo".
📂 In questa sezioneIn this section
🛒 ricerche / acquisti
cerca libri sui temi: ordina su Amazon o su IBSpoesia latina ordina su Amazon o su IBSLatin poetry ordina su Amazon o su IBSHoratius ordina su Amazon o su IBSOrazio ordina su Amazon o su IBSSatire ordina su Amazon o su IBSe-book ordina su Amazon o su IBSe-reader ordina su Amazon o su IBSe-book reader ordina su Amazon o su IBSereader ordina su Amazon o su IBSKindle ordina su Amazon o su IBSKobo ordina su Amazon o su IBS cultura ordina su Amazon o su IBSlibri on-line ordina su Amazon o su IBSSaturae - liber II ordina su Amazon o su IBS VI .